- CAESAREA Insignia
- CAESAREA Insigniaab Imperatoriis distincta, qualia fuerint, ex parte vidimus supra. Ut alia quaedam addam, Caesares diademate usos fuisse, negat Vir doctissimus; et nummi sunt, in quibus nudâ fasciâ aut taeniâ caput cinguntur, ut Constantinus Iunior in eo, qui inscriptionem praefert, PRINCIPI IUVENTUTIS. At in aliis coronâ radiatâ cincti et ii visuntur, ut Constantinus Chlorus in compluribus, praeterea Licinius Iunior in altero, cui inscriptum, VIRTUS EXERCIT. et Constantius Constantini M. filius in aureo, cuius aversa pars typô caret. Denique Iuliani Caesaris caput, eôdem, quô is postmodum Imperator usus est, diademate, duplici scil. margaritarum lineâ, cum lapillo ad frontem grandiori, exornatum exhibet eiusdem votorum Quinquennaliorum nummus. Idem evincit nummus Constantini M. a Tristano et Gretsero descriptus, in quo crispus et Constantinus Iunior filii, cum gemmato diademate repraesentantur. Sed et diadema Caesaribus tribuunt Zonaras, Theophanes, Manasses, Glycas, alii, ut observatum Carolo du Fresne ad Ioinvill. ubi de Imperatorum ac Regum coronis, accurate multa congessit. Idem firmat praeterea Eusebius de Vita Constantini l. 1. c. 18. Nam quod ex Scriptoribus aliis diadema soli Augusto fastigio vindicatur, id verum omnino: cum in Augustis Imperatoriae, in Caesaribus Caesareae dignitatis Symbolum haberetur. Vide eundem Car. du Fresine Dissertat. de infer. aeut Numism. ubi Caesareae dignitatis, ab Imperatorio apice divisae primordia arcessit, a principatu Traiani, a quo cum Hadrianus adscitus esset ad imperium, divisa nomina Caesarum atque Augusti ex Aur. Victore, quo et Salmas. facit ad Histor. Aug. Ibidem de Caesareis insignibus plura.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.